LE QUAI DES IMAGES |
|
||
| En savoir plus sur l'esclavage
Sources des textes : Association Régionale des
Enseignants de Langues Anciennes de l'Académie de Besançon |
|
||
|
|||
La révolte des esclaves autour de Spartacus
(73 avant J.C.).

Gladiateur combattant. C'est un de ces hommes, souvent amenés captifs de
contrées lointaines, que les spectateurs de Rome pouvaient voir lutter à mort pour les
distraire. L'esclave Spartacus était destiné à périr ainsi dans les jeux du
Cirque...Il préféra l'évasion et la lutte armée...
Enimuero et seruilium armorum dedecus feras ; nam etsi per fortunam
in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt, et in bona libertatis nostrae
adoptantur. Bellum Spartaco duce concitatum quo nomine appellem, nescio ; quippe cum serui
militauerint, gladiatores imperauerint, illi infimae sortis homines, hi pessimae, auxere
ludibriis calamitatem Romanam.
Spartacus, Crixus, nomaus, effracto Lentuli ludo, cum xxx haud amplius eiusdem fortunae uiris eruperunt Capua seruisque ad uexillum uocatis cum statim x amplius millia coissent, homines non modo effugisse contenti, iam et uindicari uolebant. Prima sedes uelut rabidis belluis mons Vesuuius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces caui montis uitigineis delapsi uinculis, ad imas eius descendere radices, et exitu inuio, nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt ; inde Vareniana, deinceps Thorani ; totamque peruagantur Campaniam, nec uillarum atque uicorum uastatione contenti, Nolam atque Nuceriam, Thurios atque Metapontum terribili strage populantur.
Affluentibus in diem copiis, cum iam esset iustus exercitus, e uiminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos, et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt. Ac ne quod decus iusto deesset exercitui, domitis obuiis etiam gregibus paratur equitatus ; captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere. Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, deinde in honorem uirium gladiator. Qui defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis celebrauit exsequiis, captiuosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerarius fuisset. Inde iam consulares quoque exercitus aggressus, in Apennino Lentuli exercitum percecidit, apud Mutinam Caii Cassii castra deleuit. Quibus elatus uictoriis, de inuadenda urbe romana, quod satis est turpitudini nostrae, deliberauit.
Tandem etiam totis imperii uiribus contra mirmillonem consurgitur, pudoremque romanum Licinius Crassus asseruit, a quo pulsi fugatique, pudet dicere, hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Bruttium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent, neque nauigia suppeterent, ratesque ex trabibus, et dolia connexa uirgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta, dignam uiris obiere mortem, et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans, quasi imperator, occisus est.
FLORUS (1er s. ap. J.C.), Abrégé de l'histoire romaine.
----------------------------------